- MELLOPROXIMI
- MELLOPROXIMIin l. 5. l. 7. et l. 14. C. de proxim. saecror. scrin. Brissonio dicuntur, qui insequenti annô futuri erant proximi scriniorum: Carolo du Fresne, qui a Proximo scriniorum primi proximique erant, proxime futuri Proximi bienniô adveniente; qui Proximos proxime contingebant; quibus etiam eadem, quae Proximis, dignitas attributa. Inser. Romae, D. M. M. Aurelio Aug. lib. Isidoro melloproximo a rationibus Hermes alumnus et Glycon nutritor et Maximus bene merenti fecerunt. In alia Inser. Spe Beneficiarius, idem valet ac Mello-Beneficiarius. Hinc Melloproximatus, in Constitutione Iustiniani de Adiutoribus Quaestoris, dignitas Melloproximi, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.